En el mundo de la ciencia en general y de la astronomía en particular, el .. publicado muchos libros sobre el mundo de los sordos, incluyendo «Les sourds, . German Puerta - Astronomia para osakeya.info Uploaded by Download as PDF, TXT or read online from Scribd. Flag for Como _nciona El Libro Del Espacio. The manuscript Libros del saber de astronomía (The books of the wisdom of astronomy) comprises 16 treatises on the science of the heavenly.

Author:HAYDEE WETHERN
Language:English, Spanish, Arabic
Country:Costa Rica
Genre:Personal Growth
Pages:308
Published (Last):28.01.2016
ISBN:695-1-54129-447-7
Distribution:Free* [*Registration Required]
Uploaded by: ANGELICA

66921 downloads 137203 Views 34.69MB PDF Size Report


Libros Astronomia Pdf

Gran coleccion de libros electronicos pdf astronomia (osakeya.info libros-y-revistas/osakeya.info). Alfons: Libros del saber de astronomia del Rey D. Alfonso X de Castilla. Madrid: Tipografia de don PDF · Tomo III. PDF · Tomo IV. PDF · Tomo V. - Parte 1. Mar 18, Guida pratica all'astronomia Download Pdf Gratis.

E quibus igitur primum duas Arctos et Draconem, deinde Arctophylaca cum Corona dicemus et eum, qui Engonasin vocatur; exinde Lyram cum Olore et Cepheo et eius uxore Cassiepia filiaque eius Andromeda et genero Perseo. Dicemus etiam protinus Aurigam, a Graecis Heniochum appellatum, Ophiuchum praeterea cum aquila et sagitta parvoque delphine, inde equum dicemus eo sidere, quod Deltoton vocatur. His corporibus enumeratis, ad duodecim signa perveniemus. His enumeratis, suo ordine est Cetus cum Eridano flumine et Lepore; deinde Orion cum Cane et eo signo, quod Procyon vocatur. Horum omnium non inutile videtur historias proponere, quae certe aut utilitatem ad scientiam, aut iucunditatem ad delectationem adferent lectori. Igitur, ut supra diximus, initium nobis est Arctos maxima. Hanc autem Hesiodus ait esse Callisto nomine, Lycaonis filiam, eius qui in Arcadia regnavit; eamque studio venationis inductam, ad Dianam se applicuisse, a qua non mediocriter esse dilectam propter utriusque consimilem naturam. Postea autem ab Iove compressam veritam Dianae suum dicere eventum. Quod diutius celare non potuit; nam iam utero ingravescente, prope diem partus in flumine corpus exercitatione defessum cum recrearet, a Diana cognita est non conservasse virginitatem. Cui deo pro magnitudine suspicionis non minorem retribuit poenam. Erepta enim facie virginali, in ursae speciem est conversa, quae Graece arktos appellatur. In ea figura corporis Arcada procreavit. Sed ut ait Amphis comoediarum scriptor, Iuppiter simulatus effigiem Dianae, cum virginem venantem ut adiuvans persequeretur, amotam a conspectu ceterarum compressit. Quae rogata a Diana quid ei accidisset, quod tam grandi utero videretur, illius peccato id evenisse dixit. Itaque propter eius responsum, in quam figuram supra diximus, eam Diana convertit.

The content of this book are easy to be understood. SEEDS does not need mush time. You may treasure checking this book while spent your free time. Theexpression in this word enables the audience taste to study and read this book again and afresh.

PDF Formatted 8. Design it yet you aim! Is that this research control the subscribers outlook? Of choice yes. This book gives the readers many references and knowledge that bring positive influence in the future. It gives the readers good spirit. Although the content of this book aredifficult to be done in the real life, but it is still give good idea. It makes the readers feel enjoy and still positive thinking. This book really gives you good thought that will very influence for the readers future.

Quorum casum Iuppiter miseratus, in astris corpora eorum deformavit.

Autor:Johannes Kepler

Itaque complures Icarum Booten, Erigonen Virginem nominaverunt, de qua posteriusdicemus; canem autem sua appellatione et specie Caniculam dixerunt. Quae a Graecis, quod ante maiorem Canem exoritur, Procyon appellatur. Alii hos a Libero patre figuratos inter sidera dicunt.

Interim cum in finibus Atheniensium multae virgines sine causa suspendio sibi mortem consciscerent, quod Erigone moriens fuerat precata, ut eodem leto filiae Atheniensium adficerentur, quo ipsa foret obitura, nisi Icari mortem persecuti et eum forent ulti; itaque cum id evenisset, ut ante diximus, petentibus eis Apollo dedit responsum, si vellent eventu liberari, satisfacerent Erigonae.

Qui quod ea se suspenderat, instituerunt uti tabula interposita pendentes funibus se iactarent, ut qui pendens vento movetur. Quod sacrificium sollemne instituerunt. Itaque et privatim et publice faciunt, et id aletidos appellant, quod eam patrem persequentem cum cane, ut ignotam et solitariam oportebat, mendicam appellabant, quas Graeci aletidas nominant.

Praeterea Canicula exoriens aestu Ceorum loca et agros fructibus orbabat et ipsos morbo adfectos poenas Icaro cum dolore sufferre cogebat, quod latrones recepissent. Quorum rex Aristaeus Apollinis et Cyrenes filius, Actaeonis pater, petiit a parente, quo facto calamitate civitatem posset liberare.

Quem deus iubet multis hostiis expiare Icari mortem, et ab Iove petere, ut, quo tempore Canicula exoriretur, dies XL ventum daret, qui aestum Caniculae mederetur.

Quod iussum Aristaeus confecit et ab Iove impetravit ut etesiae flarent, quas nonnulli etesias dixerunt, quod quotannis certo tempore exoriuntur etos enim Graece annus est Latine ; nonnulli etiam aetesias appellaverunt, quod expostulatae sunt ab Iove et ita concessae. Sed de hoc in medio relinquetur, ne nos omnia praeripuisse existimemur. Sed ut ad propositum revertamur, Hermippus qui de sideribus scripsit, ait Cererem cum Iasione Thusci filio concubuisse, quamobrem fulmine percussum conplures cum Homero dixerunt.

Ex his, ut Petellides Gnosius historiarum scriptor demonstrat, nascuntur filii duo, Philomelus et Plutus; quos negant inter se convenisse. Nam Plutum, qui ditior fuerit, nihil fratri suo de bonis concessisse; Philomelum autem necessario adductum, quodcumque habuerit ex eo boves duos emisse, et ipsum primum plaustrum fabricatum esse.

Itaque arando et colendo agros ex eo se aluisse; cuius matrem inventa miratam, ut arantem eum inter sidera constituisse et Booten appellasse.

Ex hoc autem Parianta demonstrant natum, qui de suo nomine Parios et oppidum Parion appellavit. Haec existimatur Ariadnes fuisse a Libero patre inter sidera collocata. Dicitur enim in insula Dia cum Ariadne Libero nuberet, hanc primum coronam muneri accepisse a Venere et Horis, cum omnes dei in eius nuptiis dona conferrent. Sed ut ait qui Cretica conscripsit, quo tempore Liber ad Minoa venit, cogitans Ariadnen comprimere, hanc coronam ei muneri dedit; qua delectata, non recusavit condicionem.

Dicitur etiam a Vulcano facta ex auro et indicis gemmis, per quas Theseus existimatur de tenebris labyrinthi ad lucem venisse; quod aurum et gemmae in obscuro fulgorem luminis efficiebant.

Qui autem Argolica conscripserunt, hac afferunt causam. Quod Liber cum impetrasset a parente, ut Semelam matrem ab inferis reduceret, et quaerens ad eos descensionem, ad Argivorum fines pervenisset, obviam ei quendam factum nomine Hypolipnum, hominem dignum huius saeculi, qui petenti Libero descensionem monstraret.

Hunc autem cum vidisset Hypolipnus puerum aetate miranda corporis pulchritudine reliquis praestantem, mercedem petisse ab eo, quae sine detrimento eius daretur. Liberum autem matris cupidum, si eam reduxisset, iurasse quod vellet se facturum; ita tamen, quod deus homini non pudenti iuraret. Quo Hypolipnus descensum monstravit. Igitur cum Liber ad eum locum venisset et vellet descendere, coronam quam a Venere muneri acceperat, deposuit in eo loco, qui Stephanos est a facto appellatus; noluit enim secum ferre, ne inmortale donum mortuorum tactu coinquinaretur.

Qui cum matrem incolumem reduxisset, coronam dicitur inter astra collocasse, ut aeterna memoria nominis afficeretur.

Alii dicunt hanc coronam Thesei esse, et hac re propter eum collocatam. Nam qui in astris dicitur Engonasin, is Theseus esse existimatur, de quo posterius plura dicemus. Dicitur enim, cum Theseus Cretam ad Minoa cum VII virginibus et sex pueris venisset, Minoa de virginibus Eriboeam quandam nomine, candore corporis inductum, comprimere voluisse. Quod Theseus se passurum negavit, ut qui Neptuni filius esset et valeret contra tyrannum pro virginis incolumitate disceptare; itaque cum iam non de puella, sed de genere Thesei controversia facta esset, utrum is Neptuni filius esset necne, dicitur Minos anulum aureum de digito sibi detraxisse et in mare proiecisse.

Quem referre iubet Thesea, si vellet se credi Neptuni filium esse; se enim ex Iove procreatum facile posse declarare. Itaque comprecatus patrem petiit aliquid signi, ut satisfaceret se ex eo natum; statimque tonitrum et fulgorem caeli indicium significationis fecisse. Simili de causa Theseus, sine ulla precatione aut religione parentis, in mare se proiecit. Quem confestim delphinum magna multitudo mari provoluta, lenissimis fluctibus ad Nereidas perduxit; a quibus anulum Minois, et a Thetide coronam, quam nuptiis a Venere muneri acceperat, retulit, compluribus lucentem gemmis.

Alii autem a Neptuni uxore accepisse dicunt coronam, quam Ariadnae Theseus dono dicitur dedisse, cum ei propter virtutem et animi magnitudinem uxor esset concessa; hanc autem post Ariadnes mortem Liberum inter sidera collocasse. Hunc Eratosthenes Herculem dicit, supra draconem collocatum, de quo ante diximus, eumque paratum ut ad decertandum, sinistra manu pellem leonis, dextra clavam tenentem.

Conatur interficere draconem Hesperidum custodem, qui numquam oculos operuisse somno coactus existimatur, quo magis custos adpositus esse demonstratur. Se quo etiam Panyasis in Heraclea dicit. Horum igitur pugnam Iuppiter admiratus, inter astra constituit. Habet enim draco caput erectum, Hercules autem dextro genu nixus, sinistro pede capitis eius dextram partem obprimere conatur; dextra manu sublata ut feriens, sinistra proiecta cum pelle leonis, ut cum maxime dimicans apparet.

Etsi quis sit hic negat Aratus posse quemquam demonstrare, tamen conabimur demonstrare, ut aliquid verisimile dicamus. Araethus autem, ut ante diximus, hunc Cetea Lycaonis filium, Megistus patrem, dicit; qui videtur, ut lamentans filiam in ursae figuram conversam, genu nixus palmas diversas tendere ad caelum, ut eam sibi dii restituant.

Hegesianax autem Thesea dixit esse, qui Troezene saxum extollere videtur, quod existimatur Aegeus sub eo ellopium ensem posuisse, et Aethrae Thesei matri praedixisse, ne ante eum Athenas mitteret, quam sua virtute lapide sublato, potuisset gladium patri referre. Itaque niti videtur, ut quam altissime possit, lapidem extollat. Hac etiam de causa nonnulli lyram, quae proxima ei signo est collocata, Thesei esse dixerunt, quod ut eruditus omni genere artium, lyram quoque didicisse videbatur.

Idque et Anacreon dicit: agchou d'Aigeideo Theseos esti lyre. Alii autem Thamyrim a Musis excaecatum, ut supplicem ad genua iacentem dicunt; alii Orphea a Thraciis mulieribus interfici, quod viderit Liberi patris initia. Aeschylus autem in fabula, quae inscribitur Prometheus lyomenos, Herculem ait esse, non cum dracone, sed cum Liguribus depugnantem.

German Puerta - Astronomia para todos.pdf

Dicit enim, quo tempore Hercules ab Geryone boves abduxerit, iter fecisse per Ligurum fines; quos conatos ab eo pecus abducere, manus contulisse et complures eorum sagittis confixisse. Sed postquam Herculi tela defecerint, multitudine barbarorum et inopia armorum defessum, se ingeniculasse, multis iam vulneribus acceptis. Iovem autem misertum filii, curasse, ut circa eum magna lapidum copia esset; quibus se Herculem defendisse et hostes fugasse.

Itaque Iovem similitudinem pugnantis inter sidera constituisse. Hunc etiam nonnulli Ixiona brachiis vinctis esse dixerunt, quod vim Iunoni voluerit adferre; alii Promethea in monte Caucaso vinctum. LYRA intere sidera constituta est hac, ut Eratosthenes ait, de causa, quod initio a Mercurio facta de testudine, Orpheo est tradita, qui Calliopes et Oeagri filius, eius rei maxime studiosus fuit.

Itaque existimatur suo artificio feras etiam ad se audiendum adlicuisse. Qui querens uxoris Eurydices mortem, ad inferos descendisse existimatur, et ibi deorum progeniem suo carmine laudasse, praeter Liberum patrem; hunc enim oblivione ductus praetermisit, ut Oeneus in sacrificio Dianam. Postea igitur Orpheus, ut complures dixerunt, in Olympo monte, qui Macedoniam dividit a Thracia, sed ut Eratosthenes ait, Pangaeo sedens, cum cantu delectaretur, dicitur ei Liber obiecisse Bacchas, quae corpus eius discerperent interfecti.

Sed alii dicunt, quod initia Liberi sit speculatus, id ei accidisse; Musas autem collecta membra sepulturae mandasse, et lyram quo maxime potuerunt beneficio, illius memoriae causa figuratam stellis inter sidera constituisse Apollinis et Iovis voluntate.

Quorum Orpheus Apollinem maxime laudarat, Iuppiter autem filiae beneficium concessit. Alii autem dicunt Mercurium, cum primum lyram fecisset in Cyllene monte Arcadiae, septem chordas instituisse ex Atlantidum numero, quod Maia una ex illarum numero esset, quae Mercurii est mater. Deinde postea cum Apollinis boves abegisset, deprehensus ab eo, quo sibi facilius ignosceret, petenti Apollini, ut liceret dicere se invenisse lyram, concessit, et ab eo virgulam quandam muneri accepit. Quam manu tenens Mercurius, cum proficisceretur in Arcadiam et vidisset duos dracones inter se coniuncto corpore alium alium appetere, ut qui dimicare inter se viderentur, virgulam inter utrumque subiecit; itaque discesserunt.

Quo facto, eam virgulam pacis causa dixit esse constitutam. Nonnulli etiam cum faciunt caduceos, duos dracones implicatos virgula faciunt, quod initium Mercurio fuerat pacis. Eius exemplo et athleticis et in reliquis eiusmodi certationibus virgula utuntur.

Sed ut ad propositum revertamur, Apollo lyra accepta dicitur Orphea docuisse, et postquam ipse citharam invenerit, illi lyram concessisse. Nonnulli etiam dixerunt Venerem cum Proserpina ad iudicium Iovis venisse, cui earum Adonim concederet. Quibus Calliopen ab Iove datam iudicem, quae Musa Orphei est mater; itaque iudicasse, uti dimidiam partem anni earum unaquaeque possideret.

Venerem autem indignatam, quod non sibi proprium concessisset, obiecisse omnibus quae in Thracia essent mulieribus, ut Orphea amore inductae ita sibi quaeque appeterent, ut membra discerperent.

Cuius caput in mare de monte perlatum, fluctibus in insulam Lesbum est reiectum; quod ab his sublatum et sepulturae est mandatum. Pro quo beneficio ad musicam artem ingeniosissimi existimantur esse. Lyra autem a Musis, ut ante diximus, inter astra constituta est. Nonnulli aiunt, quod Orpheus primus puerilem amorem induxerit, mulieribus visum contumeliam fecisse; hac re ab his interfectum.

Hunc Graeci cygnum appellant; quem conplures, propter ignotam illis historiam, communi genere avium ornin appellaverunt.

De quo haec memoriae prodi est causa. Iuppiter cum, amore inductus, Nemesin diligere coepisset neque ab ea ut secum concumberet impetrare potuisset, hac cogitatione amore est liberatus. Iubet enim Venerem aquilae simulatam se sequi; ipse in olorem conversus ut aquilam fugiens ad Nemesin confugit et in eius gremio se collocavit.

Quem Nemesis non aspernata, amplexum tenens somno est consopita; quam dormientem Iuppiter compressit. Ipse autem avolavit, et quod ab hominibus alte volans caelo videbatur, inter sidera dictus est esse constitutus. Quod ne falsum diceretur, Iuppiter e facto eum volantem et aquilam consequentem locavit in mundo.

Nemesis autem, ut quae avium generi esset iuncta, mensibus actis, ovum procreavit. Quod Mercurius auferens detulit Spartam et Ledae sedenti in gremium proiecit; eo quo nascitur Helena, ceteras specie corporis praestans, quam Leda suam filiam nominavit.

Alii autem cum Leda Iovem concubuisse in olorem conversum dixerunt; de quo in medio relinquemus. Hunc Euripides cum ceteris Phoenicis filium Aethiopum regem esse demonstravit, Andromedae patrem, quam ceto propositam notissimae historiae dixerunt. Hanc autem Perseum a periculo liberatam uxorem duxisse. Itaque ut totum genus eorum perpetuo maneret, ipsum quoque Cephea inter sidera superiores numerasse.

De hac Euripides et Sophocles et alii complures dixerunt, ut gloriata sit se forma Nereidas praestare. Pro quo facto inter sidera sedens in siliquastro constituta est. Quae propter impietatem, vertente se mundo, resupinato capite ferri videtur. Haec dicitur Minervae beneficio inter sidera collocata, propter Persei virtutem, quod eam ceto propositam periculo liberarat.

Nec enim ab ea minorem animi benevolentiam pro beneficio accepit. Nam neque pater Cepheus, neque Cassiepia mater ab ea potuerunt impetrare, quin parentes ac patriam relinquens Persea sequeretur. Sed de hac Euripides hoc eodem nomine fabulam commodissime scribit. Hic nobilitatis causa et quod inusitato genere concubitionis esset natus, ad sidera dicitur pervenisse. Qui missus a Polydecte Magnetis filio ad Gorgonas, a Mercurio, qui eum dilexisse existimatur, talaria et petasum accepit; praeterea galeam, qua indutus ex adverso non poterat videri.

Itaque Graeci Aidos galeam dixerunt esse, non ut quidam inscientissime interpretantur, eum Orci galeam usum; quae res nemini docto potest probari. Fertur etiam a Vulcano falcem accepisse ex adamante factam, qua Medusam Gorgona interfecit; quod factum nemo conscripsit. Sed ut ait Aeschylus tragoediarum scriptor in Phorcisi, Graeae fuerunt Gorgonum custodes; de quibus in primo libro Genealogiarum scripsimus.

Astros: Foro astronomia El Salvador

Quae utraeque uno oculo usae existimantur, et ita suo quaeque tempore accepto oculo vigilias egisse. Hunc Perseus, una earum tradente, exceptum in paludem Tritonidam proiecit. Itaque custodibus excaecatis, facile Gorgonam somno consopitam interfecit. Cuius caput Minerva in pectore dicitur habere collocatum. Euhemerus quidem Gorgonam a Minerva dicit interfectam; de quo alio tempore plura dicemus. Hunc nos aurigam Latine dicimus, nomine Erichthonium, ut Eratosthenes monstrat.

Quem Iuppiter cum vidisset primum inter homines equos quadrigis iunxisse, admiratus est ingenium hominis ad Solis inventa accessisse, quod is princeps quadrigis inter deos est usus. Sed Erichthonius et quadrigas, ut ante diximus, et sacrificia Minervae et templum in arce Atheniensium primus instituit. De cuius progenie Euripides ita dicit: Vulcanum Minervae pulchritudine corporis inductum, petisse ab ea, uti sibi nuberet, neque impetrasse; et coepisse Minervam sese occultare in eo loco, qui propter Vulcani amorem Hephaestius est appellatus.

Quo persecutum Vulcanum, ferunt coepisse ei vim afferre, et cum plenus cupiditatis ad eam ut complexui se applicaret, repulsus effudit in terram voluptatem. Quo Minerva, pudore permota, pede pulverem iniecit. Ex hoc autem nascitur Erichthonius anguis, qui ex terra et eorum dissensione nomen possedit. Eum dicitur Minerva in cistula quadam ut mysteria contectum, ad Erechthei filias detulisse et his dedisse servandum; quibus interdixit, ne cistulam aperirent.

Sed ut hominum est natura cupida, ut eo magis appetant, quo interdicatur saepius, virgines cistam aperuerunt et anguem viderunt. Quo facto, insania a Minerva iniecta, de arce Atheniensium se praecipitaverunt. Anguis autem ad Minervae clipeum confugit et ab ea est educatus.

Alii autem anguina tantum crura habuisse Erichthonium dixerunt, eumque primo tempore adulescentiae ludos Minervae Panathenaea fecisse et ipsum quadrigis cucurrisse; pro quibus factis inter sidera dicitur collocatus. Nonnulli etiam, qui de sideribus scripserunt, hunc natione Argeum, Orsilochum nomine, primum quadrigarum inventorem esse dixerunt et pro inventione siderum locum possedisse.

Alii autem hunc Mercurii filium ex Clytia natum, nomine Myrtilum, Oenomai aurigam definierunt, cuius post notam omnibus mortem parens corpus in mundo constituisse existimatur. Huius in numero sinistro Capra instare, et in manu sinistra Haedi videntur formati; de quibus nonnulli ita dicunt: Olenum quendam fuisse Vulcani filium; ex hoc duas nymphas Aega et Helicen natas, quae Iovis fuerunt nutrices.

Alii autem etiam ab his urbes quasdam appellari dixerunt, et Olenon in Aulide, Helicen autem in Peloponneso, et [Aegam in] Haemonia ibi nominari, de quibus Homerus in Iliadis secundo dicit.

Parmeniscus autem ait Melissea quendam fuisse Cretae regem; ad eius filias Iovem nutriendum esse delatum. Quae quod lac non habuerint, capram ei admisisse, Amaltheam nomine, quae eum dicitur educasse. Hanc autem geminos haedos solitam esse procreare et fere eo tempore peperisse, quo Iuppiter nutriendus est adlatus. Itaque propter beneficium matris et haedos quoque dicitur inter sidera collocasse. Hos autem haedos Cleostratus Tenedius dicitur primus inter sidera ostendisse.

Musaeus autem dicit Iovem nutritum a Themide et Amalthea nympha; quibus eum mater Ops tradidisse existimatur. Amaltheam autem habuisse capram quandam ut in deliciis, quae Iovem dicitur aluisse. Nonnulli etiam Aega Solis filiam dixerunt, multis candore corporis praestantem, cui contrarius pulchritudinis horribilis aspectus exsistebat. Quo Titanes perterriti petierunt a Terra, ut eius corpus obscuraret; quam Terra specu quodam celasse dicitur in insula Creta.

Quae postea Iovis fuisse nutrix, ut ante ostendimus, demonstratur. Sed cum Iuppiter fidens adulescentia, bellum contra Titanas appararet, responsum est ei, si vincere vellet, ut aigos pelle tectus et capite Gorgonis bellum administraret, quam aegida Graeci appellaverunt.

Itaque facto eo, quod supra declaravimus, Iuppiter Titanas superans regnum est adeptus, et reliqua ossa aigos caprina pelle contecta, anima donavit et stellis figuratam memoriae commendavit; et postea, quibus ipse vicerat tectus, Minervae concessit. Euhemerus ait Aega quandam fuisse Panos uxorem; eam ab Iove compressam peperisse, quem viri sui Panos diceret filium; itaque puerum Aegipana, Iovem autem Aegiochum appellatum.

Qui, quod eum diligebat plurimum, inter astra caprae figuram memoriae causa collocavit. Hunc complures Carnabonta nomine dixerunt Getarum, qui suunt in Thracia, regem fuisse; qui eodem tempore rerum est potitus, quo primum semina frugum mortalibus tradita esse existimantur.

Ceres enim cum sua beneficia largiretur hominibus, Triptolemum, cuius ipsa fuerat nutrix, in curru draconum collocatum qui primus omnium una rota dicitur usus, ne cursu moraretur iussit omnium nationum agros circumeuntem semina partiri, quo facilius ipsi posterique eorum a fero victu segregarentur.

Qui cum pervenisset ad eum, quem supra diximus Getarum regem, ab eo primum hospitaliter acceptus, deinde non ut beneficus advena et innocens, sed ut crudelissimus hostis insidiis captus, aliorum paratus producere, suam paene perdidit vitam. Carnabontis enim iussu cum draco unus eorum esset interfectus, ne cum Triptolemus sensisset insidias sibi parari, curru praesidium sibi constituere speraret, Ceres eo venisse et ereptum adulescenti currum, dracone altero subiecto, reddidisse, regem pro coepto maleficio poena non mediocri adfecisse narratur.

Hegesianax enim dicit, Cererem memoriae hominum causa ita Carnabonta sideribus figurasse, manibus tenentem draconem ut interficere existimetur.

Qui ita vixerat acerbe, ut iucundissimam sibi conscisceret mortem. Alii autem Herculem esse demonstrant, in Lydia apud flumen Sagarim anguem interficientem, qui te homines conplures interficiebat et ripam frugibus orbabat. Pro quo facto ab Omphala, quae ibi regnabat, multis ornatum muneribus Argos remissum, ab Iove autem propter fortitudinem inter sidera collocatum.

Nonnulli etiam Triiopan Thessalorum regem dixerunt esse; qui cum suum domicilium tegere conaretur, Cereris ab antiquis collocatum diruit templum.

Pro quo facto a Cerere fame obiecta, numquam postea frugibus ullis saturari potuisse existimantur. Novissime prope ad terminum vitae dracone obiecto, mala plurima perpessus, aliquando mortem adeptus, inter astra Cereris voluntate est constitutus.

Itaque adhuc videtur eum draco circumplexus aeterna merentem adficere poena. Polyzelus autem Rhodius hunc Phorbanta nomine demonstrat, qui Rhodiis auxilio maximo fuisse demonstratur. Nam cum eorum insulam, serpentium multitudine occupatam, cives Ophiussam appellassent, et in ea multitudine ferarum draco fuisset ingenti magnitudine, qui plurimos eorum interfecisset, et patria deinque deserta carere coepisset, dicitur Phorbas Triopae filius ex Hiscilla Myrmidonis filia natus, eo tempestate delatus, omnes feras et eum draconem interfecisse.

Qui cum maxime Apollini dilectus esset, locatus inter sidera dicitur, ut interficiens draconem laudis et memoriae causa videretur. Itaque Rhodii quotienscumque longius a litore prodeunt classe, prius sacrificant Phorbantis adventu, ut talis eventus inopinatae virtutis accidat civibus, qualis inscium Phorbanta futurae laudis ad sidera gloriae pertulit casus. Complures etiam astrologi hunc Aesculapium finxerunt, quem Iuppiter Apollinis causa inter astra collocavit.

Aesculapius enim cum esset inter homines, et medicina ceteris praestaret, ut non satis ei videretur hominum dolores levare, nisi etiam mortuos revocaret ad vitam, novissime fertur Hippolytum, quod iniquitate novercae et inscientia parentis erat interfectus, sanasse, ita uti Eratosthenes dicit.

Nonnulli Glaucum Minoos filium eius opera revixisse dixerunt; pro quo, ut peccato, Iovem domum eius fulmine incendisse, ipsum autem propter artificium et Apollinem eius patrem inter sidera anguem tenentem constituisse.

Ut quidam dixerunt, de hac causa anguem dicitur tenere. Quod cum Glaucum cogeretur sanare, conclusus quodam loco secreto, bacillum tenens manu, cum quid ageret cogitaret, dicitur anguis ad bacillum eius adrepsisse; quem Aesculapius mente commotus interfecit, bacillo fugientem feriens saepius. Postea fertur alter anguis eodem venisse, ore ferens herbam, et in caput eius inposuisse; quo facto, utrosque loco fugisse; quare Aesculapium usum eadem herba et Glaucum revixisse.

Itaque anguis et in Aesculapii tutela et in astris dicitur collocatus. Qua consuetudine ducti posteri eius tradiderunt reliquis, ut medici anguibus uterentur. Hanc unam de Herculis telis esse demonstrant, qua aquilam dicitur interfecisse, quae Promethei iocinera fertur exedisse; de quo pluribus dicere non inutile videtur.

Antiqui cum maxima caerimonia deorum inmortalium sacrificia administrarent, soliti sunt totas hostias in sacrorum consumere flamma. Itaque cum propter sumptus magnitudinem sacrificia pauperibus non optingerent, Prometheus, qui propter excellentiam ingenii miram homines finxisse existimatur, recusatione dicitur ab Iove impetrasse, ut partem hostiae in ignem coicerent, partem in suo consumerent victu; idque postea consuetudo firmavit.

Quod cum facile a deo, non ut homine avaro impetrasset, ipse Prometheus immolat tauros duos. Quorum primum iocinera cum in ara posuisset, reliquam carnem ex utroque taurum in unum compositam corio bubulo contexit; ossa autem quaecumque fuerunt, reliqua pelle contecta in medio collocavit et Iovi fecit potestatem, ut quam vellet eorum sumeret partem.

Iuppiter autem, etsi non pro divina fecit cogitatione, neque ut deum decebat, omnia qui debuit ante providere, sed quoniam credere instituimus historiis deceptus a Prometheo, utrumque putans esse taurum, delegit ossa pro sua dimidia parte. Itaque post ea in sollemnibus et religiosis sacrificiis carne hostiarum consumpta reliquias, quae pars fuit deorum, igni comburunt. Sed ut ad propositum revertamur, Iuppiter cum factum rescisset, animo permoto mortalibus eripuit ignem, ne Promethei gratia plus deorum potestate valeret, neve carnis usus utilis hominibus videretur, cum coqui non posset.

Prometheus autem consuetus insidiari, sua opera ereptum mortalibus ignem restituere cogitabat. Itaque homines adhuc plerumque, qui laetitiae fiunt nuntii, celerrime veniunt. Praeterea in certatione ludorum cursoribus instituerunt ex Promethei similitudine, ut currerent lampadem iactantes. Pro quo Iuppiter facto mortalibus parem gratiam referens, mulierem tradidit his, quam a Vulcano factam deorum voluntas omni munere donavit; itaque Pandora est appellata.

Prometheum autem in monte Scythiae nomine Caucaso ferrea catena vinxit; quem alligatum ad triginta milia annorum Aeschylus tragoediarum scriptor ait. Praeterea admisit ei aquilam, quae assidue noctu renascentia iocinera exesset. Hanc autem aquilam nonnulli ex Typhone et Echidna natam, alii ex Terra et Tartaro, complures Vulcani factam manibus demonstrant, animamque ei ab Iove traditam dicunt.

Sed de eius solutione haec memoriae prodita est causa. Cum Iuppiter Thetidis conubium pulchritudine corporis inductus peteret, neque a virgine timida impetraret, neque ea re minus efficere cogitaret, illo tempore Parcae feruntur cecinisse fata, quae perfici natura voluit rerum. Dixerunt enim, quicumque Thetidis fuisset maritus, eius filium patria fore laude clariorem; quod Prometheus non voluntate, sed necessitudine vigilans, auditum Iovi renuntiat.

Qui veritus id, quod ipse Saturno patri fecisset in simili causa, ne patrio regno privaretur, coactus destitit Thetin velle ducere uxorem, et Prometheo pro beneficio meritam retulit gratiam eumque vinculis liberavit.

Neque id, quod fuerat iuratus, remisit, vacuum omni alligatione futurum; sed memoriae causa ex utraque re, hoc est lapide et ferro, digitum sibi vinciri iussit. Qua consuetudine homines usi, quo satisfacere Prometheo viderentur, anulos lapide et ferro conclusos habere coeperunt.

Nonnulli etiam coronam habuisse dixerunt, ut se victorem inpune peccasse diceret. Itaque homines in maxima laetitia victoriisque coronas habere instituerunt; id exercitationibus et conviviis perspicere licebit. Sed potius ad initium causae et interitum aquilae revertamur. Hercules missus ab Eurystheo ad Hesperidum mala, nescius viae devenit ad Promethea, quem in Caucaso monte vinctum fuisse supra ostendimus. A quo via demonstrata, victor iam ad eum iter facere contendit, ut et draconem, de quo ante diximus, interfectum diceret, et gratiam pro beneficio referret.

Nam confestim honorem quem potuit, reddidit merenti qua dimissa, homines instituerunt, ut hostiis immolatis iocinera consumerent in deorum altaribus, ut exsaturare eos pro visceribus Promethei viderentur. Ut Eratosthenes autem de Sagitta demonstrat, hac Apollo Cyclopas interfecit, qui fulmen Iovi fecerunt, quo Aesculapium interfectum complures dixerunt.

Hanc autem sagittam in Hyperboreo monte Apollinem defodisse. Cum autem Iuppiter ignoverit filio, ipsam sagittam vento ad Apollinem perlatam cum frugibus, quae eo tempore nascebantur.

Hanc igitur ob causam inter sidera demonstrant. Haec est quae dicitur Ganymedem rapuisse et amanti Iovi tradidisse; hanc etiam Iuppiter primus ex avium genere sibi delegisse existimatur. Quae sola tradita est memoriae contra solis exorientis radios contendere volare. Itaque supra Aquarium volare videtur; hunc enim conplures Ganymedem esse finxerunt.

Nonnulli etiam dixerunt Meropem quendam fuisse, qui Coum insulam tenuerit regno, et a filiae nomine Coon et homines ipsos a se Meropas appellaret.

Hunc autem habuisse uxorem quandam nomine Ethemeam, genere nympharum procreatam. Quae cum desierit colere Dianam, ab ea sagittis figi coepit. Tandem a Proserpina vivam ad inferos abreptam esse. Meropem autem desiderio uxoris permotum, mortem sibi consciscere voluisse; Iunonem autem misertam eius in aquilam corpus eius convertisse et inter sidera constituisse, ne, si hominis effigie eum constitueret, hominis memoriam tenens, coniugis desiderio moveretur.

Aglaosthenes autem qui Naxica scripsit, ait Iovem Crete subreptum Naxum delatum et ibi esse nutritum. Qui postquam pervenerit ad virilem aetatem et voluerit bello lacessere Titanas, sacrificanti ei aquilam auspicatam; quo auspicio usum esse et eam inter astra collocasse.

Nonnulli etiam dixerunt Mercurium, alii autem Anapladem pulchritudine Veneris inductum in amorem incidisse; et cum ei copia non fieret, animo, ut contumelia accepta, defecisse.

Iovem autem misertum eius, cum Venus in Acheloo flumine corpus ablueret, misisse aquilam, quae soccum eius in Amythaoniam Aegyptiorum delatum Mercurio traderet; quem persequens Venus ad cupientem sui pervenit. Qui copia facta, pro beneficio aquilam in mundo locavit. Hic qua de causa sit inter astra collocatus, Eratosthenes ita cum ceteris dicit: Neptunum, quo tempore voluerit Amphitriten ducere uxorem, et illa cupiens conservare virginitatem fugerit ad Atlanta, complures eam quaesitum dimisisse, in his et Delphina quendam nomine.

Qui pervagatus insulas, aliquando ad virginem pervenit eique persuasit, ut nuberet Neptuno, et ipse nuptias eorum administravit. Pro quo facto inter sidera Delphini effigiem collocavit. Et hoc amplius. Qui Neptuno simulacra faciunt, delphinum aut in manu, aut sub pede eius constituere videmus; quod Neptuno gratissimum esse arbitrantur.

Aglaosthenes autem, qui Naxica conscripsit, Tyrrhenos ait fuisse quosdam navicularios, qui puerum etiam Liberum patrem receptum, ut Naxum cum suis comitibus travectum redderent nutricibus nymphis; a quibus eum nutritum et nostri in progenie deorum et complures Graeci dixerunt.

Sed ut ad propositum revertamur, navicularii spe praedae inducti, navem avertere voluerunt. Quod Liber suspicatus, comites suos iubet symphoniam canere; quo sonitu inaudito Tyrrheni cum usque adeo delectarentur, ut etiam in saltationibus essent occupati cupiditate, se in mare inscii proiecerunt et ibi delphini sunt facti.

Quorum cogitationem cum Liber memoriae hominum tradere voluisset, unius effigiem inter sidera collocavit. Alii autem dicunt hunc esse delphina, qui Ariona citharoedum ex Siculo mari Taenarum travexit. Qui cum ceteros artificio praestaret et circum insulas quaestus causa vagaretur, servuli eius arbitrati plus in perfidiosa libertate commodi, quam in placida servitute esse, cogitare coeperunt, ut domino in pelagus proiecto, bona inter se partirentur.

Qui cum cogitationem eorum sensisset, petiit, non ut dominus a servis et innocens ab improbis, sed ut parens a filiis, ut se liceret ornare, qua saepe vicerat veste, quoniam nemo esset alius, qui ut ipse suum questu prosequeretur eventum. Quod cum inpetrasset, cithara sumpta, suam coepit deflere mortem; quo sonitu ducti delphines e toto mari pronatant ad Arionis cantum. Itaque deorum immortalium potestate invocata, super eos se deiecit; quorum unus Ariona exceptum pertulit ad Taenarium litus.

Cuius memoriae causa quae ibi statua statuta est Arionis, in ea delphini simulacrum adfixum videtur; pro qua re inter sidera ab antiquis astrologis est figuratum. Servi autem, qui se putabant servitute elapsos, tempestate Taenarum perducti, a domino conprehensi, non mediocri supplicio sunt affecti.

Hunc Aratus et alii complures Pegasum, Neptuni et Medusae Gorgonis filium dixerunt; qui in Helicone Boeotiae monte ungula feriens saxum, fontem aperuit, qui ex eius nomine Hippocrene est appellatus. Alii dicunt, quo tempore Bellerophontes ad Proetum Abantis filium, Argiorum regem, devenerit, Antiam regis uxorem hospitis amore inductam, petisse ab eo, uti sibi copiam faceret, promittens ei coniugis regnum.

Quod cum impetrare non potuisset, verita ne se ad regem criminaretur, occupat: eum sibi vim adferre voluisse Proeto dicit. Qui quod eum dilexerat, noluit ipse supplicium sumere, sed quod ei Pegasum equum esse sciebat, mittit eum ad Iobatem, Antiae patrem, quam alii Stheneboeam dixerunt, ut ille filiae pudicitiam defendens, Bellerophontem obiceret Chimaerae, quae eo tempore Lyciorum agros flamma vastabat.

Unde victor effugiens, post fontis inventionem cum ad caelum contenderet evolare, neque longe iam abesset, despiciens ad terram, timore permotus decidit ibique perisse dicitur.

Equus autem subvolasse et inter sidera ab Iove constitutus existimatur. Alii non criminatum ab Antia, sed ne saepius audiret quod nollet, aut precibus eius moveretur, profugisse Argis dixerunt.

Quae cum aleretur in monte Pelio, et studium in venando maximum haberet, quodam tempore ab Aeolo Hellenis filio Iovis nepote persuasam concepisse; cumque iam partus adpropinquaret, profugisse in silvam, ne patri, cum virginem speraret, nepotem procreasse videretur.

Itaque cum parens eam persequeretur, dicitur petisse a deorum potestate, ne pariens a patre conspiceretur. Quae deorum voluntate postquam peperit, in equam conversa, inter astra constituta. Nonnulli eam vatem dixerunt fuisse; sed quod deorum consilia hominibus sit enuntiare solita, in equam esse conversam.

Callimachus autem ait, quod desierit venari et colere Dianam, in quam supra diximus speciem, eam Dianam convertisse. Haec dicitur etiam hac re non esse in conspectu Centauri, quem Chirona esse nonnulli dixerunt, et etiam dimidiam apparere, quod noluerit sciri se feminam esse.

Hoc sidus quod ut littera est Graeca in triangulo posita, itaque appellatur. Quod Mercurius supra caput Arietis statuisse existimatur ideo, ut obscuritas Arietis huius splendore, quo loco esset, significaretur, et Iovis nomine Graece Dios primam litteram deformaret. Nonnulli Aegypti positionem; alii, qua Nilus terminaret Aethiopiam et Aegyptum dixerunt.

Alii Siciliam figuratam putaverunt; alii, quod orbem terrarum superiores trifariam diviserunt, tres angulos esse constitutos dixerunt. Hic existimatur esse, qui Phrixum et Hellen transtulisse dictus est per Hellespontum. Quem Hesiodus et Pherecydes ait habuisse auream pellem; de qua alibi plura dicemus.

Sed Hellen decidisse in Hellespontum, et a Neptuno conpressam Paeona procreasse conplures, nonnulli Edonum dixerunt. Praeterea Phrixum incolumem ad Aeetam pervenisse, arietem Iovi inmolasse, pellem in templo fixisse et arietis ipsius effigiem ab Nube inter sidera constitutam, habere tempus anni, quo frumentum seritur; quod id Ino tostum severit ante, quae maxime fugae fuit causa. Eratosthenes ait arietem ipsum sibi pellem auream detraxisse et Phrixo memoriae causa dedisse, ipsum ad sidera peruenisse, quare, ut supra diximus, obscurius videatur.

Hunc autem nonnulli dixerunt in oppido Orchomeno, quod est in Boeotia, natum; alii in Salonum Thessaliae finibus procreatum. Alii dicunt Crethea et Athamantem cum aliis conpluribus Aeoli filios fuisse; nonnulli etiam Athamantis filium Salmonea esse Aeoli nepotem dixerunt.

Crethea autem habuisse Demodicen uxorem, quam alii Biadicen dixerunt. Hanc autem Phrixi Athamantis filii corpore inductam in amorem incidisse, neque ab eo, ut sibi copiam faceret, inpetrare potuisse. Itaque necessario coactam, criminari eum ad Crethea coepisse, quod diceret ab eo vim sibi pene allatam, et horum similia mulierum consuetudine dixisse. Quo facto Crethea ut uxoris adamantem et regem decebat, permotum, Athamanti ut de eo supplicium sumeret persuasisse.

Nubem autem interuenisse, et ereptum Phrixum et Hellen eius sororem in ariete inposuisse et per Hellespontum quam longissime possent profugere iussisse.

Hellen decidisse et ibi debitum naturae reddidisse, et ex eius nomine Hellespontum appellatum. Phrixum Colchos peruenisse et, ut ante diximus, arietis interfecti pellem in templo fixisse. Ipsum autem a Mercurio. Ad Athamantem esse reductum, qui patri satisfecerit, eum innocentia confisum profugisse. Hermippus autem dicit, quo tempore Liber Africam oppugnaverit, devenisse cum exercitu in eum locum, qui propter multitudinem pulueris Ammodes est appellatus.

Itaque cum in maximum periculum devenisset, quod iter necessario faciendum esse videbat, accessit eo, ut aquae maxima penuria esset; quo facto exercitus ad defectionem maximam venire cogebatur. Qui dum quid agerent cogitant, aries quidam fortuitu ad milites seorsum errans peruenit; quos cum vidisset, fuga praesidium sibi paravit.

Milites autem, qui eum fuerant conspicati, etsi puluere et aestu pressi vix progrediebantur, tamen ut praedam ex flamma petentes, arietem sequi coeperunt usque ad eum locum, qui Iovis Hammonis postea templo constituto est appellatus. Quo cum peruenissent, arietem quem secuti fuerant, nusquam inuenire potuerunt; sed quod magis his fuerat optandum, aquae magnam copiam in eo loco nacti sunt, recuperatisque corporibus Libero statim nuntiaverunt.

Arietem inter sidera figuravit, ita ut cum sol in eius foret signo, omnia nascentia recrearentur, quae veris tempore fiunt, hac re maxime, quod illius fuga Liberi recreavit exercitum. Praeterea XII signorum principem voluit esse, quod illius optimus exercitui fuerat ductor.

Sed de Hammonis simulacro Leon, qui res Aegyptias conscripsit, ait: Cum Liber Aegyptum et reliquos fines regno teneret et omnia primus hominibus ostendisse diceretur, Hammonem quendam ex Africa venisse et pecoris multitudinem ad Liberum adduxisse, quo facilius et eius gratia uteretur et aliquid primus inuenisse diceretur.

Itaque pro beneficio ei Liber existimatur agrum dedisse, qui est contra Thebas Aegyptias; et qui simulacra faciunt Hammonis, capite cornuto instituunt, ut homines memoria teneant eum primum pecus ostendisse.

Qui autem Libero factum voluerunt adsignare, quod non petierit ab Hammone, sed ultro ad eum sit adductum, simulacra illi cornuta faciunt et arietem memoriae causa inter sidera fixum dicunt.

Hic dicitur inter astra esse constitutus, quod Europam incolumem transuexerit Cretam, ut Euripides dicit. Nonnulli aiunt, cum Io in bovem sit conuersa, ut Iuppiter ei satisfacere videretur, inter sidera constituisse, quod eius prior pars appareat ut tauri, sed reliquum corpus obscurius videatur. Spectat autem ad exortum solis; cuius oris effigiem quae continent stellae, Hyades appellantur.

Has autem Pherecydes Atheniensis Liberi nutrices esse demonstrat, numero septem, quas etiam antea nymphas Dodonidas appellatas. Hae dicuntur a Lycurgo fugatae et praeter Ambrosiam omnes ad Thetim profugatae, ut ait Asclepiades. Sed ut Pherecydes dicit, ad Thebas Liberum perlatum Inoni tradiderunt. Quam ob causam ab Iove his gratia est relata, quod inter sidera sunt constitutae.